Hľadaný výraz: Ez 14,12-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 13 “ Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et immittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum; 14 et si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Danel et Iob, ipsi iustitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus Deus. 15 Quod si et bestias pessimas induxero super terram, ut absque liberis faciant eam, et fuerit deserta, in qua nullus pertranseat propter bestias, 16 tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. 17 Vel si gladium induxero super terram illam et dixero gladio: Transi per terram, et interfecero de ea hominem et iumentum, 18 et tres viri isti fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur. 19 Vel si pestilentiam immisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et iumentum,

1

mail   print   facebook   twitter